- PSYLLA vel. PSYLLIUM
- PSYLLA vel. PSYLLIUMurbs Bithyniae, non procul ab Heraclea, Stephan. nomen habet a ψύλλα, i. e. pulex.Quemadmodum ab eadem origine Psyllus viri nomen est, in Menandri Messenia, apud Suidam: et οἱ κύνες οἱ ψυλλικοὶ, Psyllici canes, ab Achaiae urbe dicti, apud Pollucem. Nec. desunt, qui Graecos Africae Psyllis, ἀπὸ τȏυ ψύλλων, itidem Graecum nomen indidisse suspicentur, quia pulicum more sanguinem exsugebant, nempe ut a serpentibus percussos ita sanarent. Plin. l. 28. c. 3. Quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex his familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipsô levant percussos suctuve modicô. Unde labia Psylla, apud Arnob. l. 2. Vide Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 2. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.